Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 10: Versus 15

Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur?Ecce apparet quod et ad gentes missi sunt praedicatores.Quam speciosi.Quia mundum illuminant, in quo apparet a Deo missos, alioquin hoc non poterant.Pacem.Reconciliationem inter populum et populum diruta maceria legalis ritus in Judaeis, et idololatriae in gentibus. Et inter Deum impios per fidem justificantem, et homines in eum credentes.Evangelizantium bona.Pacem super pacem, quia et regnum Dei pax est.
(* Traductions européennes)